UBER

UBER
UBER
Becmanno a succo, ὕειν, unde uligo ab ὕλη Aliis ab δ᾿´φορον et εὔπορον: Nonnullis ab Aeolico οὖφαρ, quod communiter οὖθαρ, ut οὖθαρ ἀρούρης, apud Homer. Il. 1. v. 141. quod uber glebae Virg. l. 1. Aen. v. 535. uber soli Solinus exponunt. Vide Salmas. ad hunc p. 143. 259. et 341. Proprie de bestiis, sicut mammae de hominibus. Horat. Epod. Od. 8. v. 7.
—— mammae putres,
Equina quales ubera.
Quae tamen non raro confunduntur: imo mammarum ubera, coniunctim de feminis dixit A. Gellius, l. 12. c. 1. ubi tamen per ubera papillas intelligit Thysius, Not. ad loc. Sunt ea in pectore muliebri, gemina, eaque simul ornatui ac usui. Cantic. c. 4. v. 5. Duo ubera tua sunt ut capreae hinnuli duo gemini. Ubi cum geminis hinnulis Sponsae mammae comparantur, quia non nisi geminae protuberant, unde est quod in Firvolaria Plautus sororiantes nominavit. Et tam sunt inter se similes, quam esse solent hinnuli duo gemini. Quamquam forte probabilius, non tota Ubera, sed papillas solum seu mammarum ubera, ut Gellium appellare vidimus, cum hinnulis hîc conferri. Neque enim hinnulis absolute comparantur, sed hinnulis duobus geminis, qui pascuntur inter lilia. Nempe in rustico dramate a rebus, quae ruri sunt, similitudines sumi oportuit. Et in his areolae, aut agri partes, liliis consitae, mammas Virginum utcumque exprimunt, candore scil. ac tumore suô. In quibus liliis si pascantur ξουθαὶ κεμάδες, rufi hinnuli, duo gemini et prorsus similes, eminus aspicientibus, tamquam papillae in uberibus, apparebunt. Vide ad hunc Cantici locum plura, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 24. Praeter candorem vero et aequalitatem, alia uberum dos, indigitatur Alano in Anticlaudiano,
Poma mamillarum modicô suspensa tumore
Nulla mollitie dependent fracta ----
Cuiusmodi papillas ὀρθίους vocat Galenus, de Simplic. l. 6. ἀθλιβεῖς Nonnus, Dionysiac. l. 9. stantia pectora, Statius, l. 1. Sylv. 2. v. 270. Epithal. Stellae et Violant, imperessa ubera, i. e. non pressa, Propert. l. 2. El. ult. v. 70. illibatae virginitatis signum: (quibus opponuntur papillae iacentes, apud Plin. l. 3. Ep. 6. inclinatae, apud Propert. l. 2. El. 15. v. 21. ubera subacta, et fractae mammae, Ezech. c. 23. v. 3.) Atque hic nativus uberum decor; quô non contentae, quibus mammarum ubera, quasi quosdam naevulos venustiores, non liberûm alendorum, sed ornandi pectoris solum causâ Naturam dedisse sibi, persuasum est, uti Gellius d. l. inquit: ascititiô insuper gaudent. Quales Agathyrsorum, Gelonorum, Pictorum, Virgines, quae mammas coloribus ingeniose pingere solebant. Aliae, quae easdem unguentô irrorabant, quod Phoenicinum dictum, notat Delrius ad Fustinum, l. 9. c. 4. Aut etiam deaurabant. Uti in cella meretricia Messalina, apud Satyricum, Sat. 6. v. 123.
——— nuda papillis
Constitit auratis. —
Sed luxuriosarum ista. Modestius aliae pectoralibus fasciis eas involvebant, Homero passim, et in Sacris, memoratis, de quibus vide supra voce Fascia, item Strophium, alibique passim: non nisi in usum, ad quem divinitus datae sunt, promendas. Indigitat eum Plut. de liberor. Educ. Ipsa Natura docet mulieribus lactandam atque alendam esse suam prolem: ideo enim cuivis animali parienti alimentum lactis suppeditavit: planeque sapiens est providentia, quae gemina mulieribus ubera dedit; ut, etsi gemellos parerent, uterque haberet alimenti sui sontem; de quorum proin mirabili cum utero societate et vi γαλακτοποιητικῇ, vide egregia apud Hippocratem, de Nat. Puer. Eodem spectat, quod strophium mammarum virginale matris, purpura tinctum,
fasciae, quâ infans cunis alligaretur, vicem olim praestitisse, notat Thom. Bartholinus, de Puerperio Veter. Sed et nudabantur ubera non raro a matribus, etiam effetis et seniô confectis, cum hostium imminente metu filios ad fortiter rem gerendam hôc pactô excitare: etiam ab aliis, cum Iudicum severitatem deprecari, hominumque misericordiam teneritati suae conciliare, nitebantur, ut ex Historiis notum. Ad plauctum insuper, et funereos ritus, de quibus supra non unô locô. Addo hîc saltem locum Artemidori l. 1. c. 43. ubi de mulieribus in luctu liberos plangentibus foedantibusque, Αὗται γὰρ εν πένθει καὶ τοὺς μαξοὺς λωβῶνται. Quod λωβᾶςθαι τοὺς μαξοὺς sic egregie Zeno Veron. exprimit l. de Contin. Tune non illa es, quae mariti corpus expositum lavisti lacrimis; ---- scissis genis, livore foedatis uberibus: sordidô plus pulvere tecta, quam veste? Neque tamen Sanctissimo huic corporis fonti et generis humani educatori, uti graviter Gellius iterum, Tyrannorum semper pepercit crudelitas, quos non raro feminis virginibusque ubera laniare ferrô, forcipibus evellere, canibus devoranda obicere, imo ipsa in escam convertere, ludum duxisse, ex Martyrum monumentis discimus, Vide Anton. Gallonium, de SS. Martyrum Cruciatibus, et plura hanc in rem supra, ubi de vocibus huc pertinentibus, ut et in voce Myrtus, ac Tympanum, ubi de mamillarum quoque ornatu aliquid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Über — Über, eine der ältesten Partikeln in der Sprache, welche überhaupt den Umstand der Höhe, in Beziehung auf ein darunter befindliches Ding ausdruckt. Es ist in doppelter Gestalt üblich. I. Als ein Nebenwort, wo es doch in den meisten Fällen eine… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Uber — ist der Familienname folgender Personen: Alwin Uber (* 1884), deutscher Politiker (NSDAP) Betty Uber († 1983), englische Badmintonspielerin Alexander Uber (1783–1824), deutscher Cellovirtuose, Komponist und Kapellmeister Carl Leonard von Uber… …   Deutsch Wikipedia

  • Über... — Über... 〈in Zus. mit Subst.; umg.〉 überragend, über allem stehend, z. B. Übervater, Überereignis, Überfilm über..., Über... 〈in Zus.〉 1. über etwas od. jmdn. hinweg, sich darüber bewegen, befinden, z. B. überfliegen, überklettern, überschauen,… …   Universal-Lexikon

  • über... — über..., Über... 〈in Zus.〉 1. über etwas od. jmdn. hinweg, sich darüber bewegen, befinden, z. B. überfliegen, überklettern, überschauen, Überdach 2. sich in eine andere Richtung bewegen, gegensätzlich verlaufen, z. B. überlaufen, überkreuzen,… …   Universal-Lexikon

  • über- — prefix [also in italics] SUPER (sense 3b) [überachiever] * * * …   Universalium

  • uber — index productive Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • über — mittels; qua; per; via; mit Hilfe von; unter Einsatz von; unter Zuhilfenahme von; mithilfe; mit; durch; anhand; übrig; …   Universal-Lexikon

  • Über — For the Sturmgeist album, see Über (album). For the T Pain album, see UBER (T Pain album). For the cab service, see Uber.com. Über (sometimes spelled oober, ueber, uber, the former being a correct form in German just like über; German… …   Wikipedia

  • über- — 1über [y:bɐ] <adjektivisches Präfixoid>: 1. a) mehr als üblich, nötig, zu viel in Bezug auf das im Basiswort Genannte: überaktiv; überdimensional; übereifrig; überempfindlich; überfürsorglich; überhöflich; überreif; <oft in Verbindung… …   Universal-Lexikon

  • Über — Der Binomialkoeffizient ist eine mathematische Funktion, mit der sich eine der Grundaufgaben der Kombinatorik lösen lässt. Er gibt an, auf wieviele verschiedene Arten man k Objekte aus einer Menge von n verschiedenen Objekten auswählen kann (ohne …   Deutsch Wikipedia

  • Über- — 1Über [y:bɐ] <Präfixoid>: 1. kennzeichnet ein Zuviel an dem im Basiswort Genannten: Überangebot; Überdosis; Überdramatisierung; Überdüngung; Übereifer; Übergewicht; Überlänge; Überproduktion; Überreaktion; Übersubventionierung …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”